- ACTA Conciliorum
- ACTA Conciliorumuna, cum Canonibus, colligi et recitari coepêre, postquam nudi prius Canones in unum corpus fuissent congesti; qui modus colligendi multum profuit ad historiam et seriem rei gestae. In iis enim plerumque recensentur disputationes et argumenta de dogmatibus fidei, quae ab Haereticis et contra eos ventilata sunt. Cuiusmodi collectores noti fuerunt ab ultimâ antiquitate. Socrates Histor. Eccl. l. 1. c. 5. Ε᾿κυροῦτό τε ἤδη καὶ ἐγΓράφως ὸἰ ὑπόσημειώσεως ἑκἀςου τὰ κοινῆ δεδοςμένα, Iam vero, que communi omnium sententiâ decreta erant, cum cuiusque manu subscripta essent, rat habebantur et in commentarios referebantur. Exemplum mox subicit, Σαβῖνος ὁ τῶ εν Η῾ρακλείᾳ τῆς Θράκης Μακεδονιάνων ἐπίσκοπος, συναγωλην` τῶ διάφοροι συνόδων ε᾽ϒγράφως ἐτρέδωκαν, ποιησάμενος, Sabinus Macedonianorum, qui Heracleam civitatem Thraciae incolunt, Episcopus, tum ea quae varia Episcoporum Concilia scriptis eddiderunt, in unum volumen collegit etc. E quibus discimus, cum ante hunc Sabinum Episcopi iam varia Concilia scriptis complexi eddidislent; illum Acta haec omnia et Concilia in unum volumen compegisse. Non tamen ex side; subdit enim Socrates: Quin etiam nonnulla deitâ operâ praetermisit, quaedam etiam pervertit; quae autem ad eum exitum, quem sibi proposuerat, facere videbantur, omnia diligenter exserpsit etc. Postea l. 2. c. 1 3. Σαβῖνος μέν τοι ὁ τȏὐ Μακεδονίου αἱρέσεως ---- τὰς παρὰ Ι᾿ουλίου ἐπιςολὰς εν τῇ συναγωγῇ τῶ συνόδων οὐκ ἕθηκεν. Sabinus, erroris Macedoniani propugnator, ---- Epistolas Iulii in collectione rerum in Conciliis gestarum, neutiquam intexuit, etc. Hinc itaqueve Synodicarum Collectionum duo genera facit Christ. Iustellus Praefat. ad Cod. Can. Eccles. Afric. unum, quod Conciliorum A???a, ad dogmata et fidei doctrinam spectantia et συναγωγὴ τῶ συνόδων vel συνοδικῶν Socrati dicta, Hist. Eccles. l. 3. c. 21. continebat: alterum, quod Canones Conciliorum, ad disciplinam Ecclesiasticam sacramque πολιτείαν pertinentes ac Βίβλιον Κανόνων, in Calchedonensi Concil. act. 4. 11. et 13. nuncupatos, complectebatur. Unde frequens Διατνπὠσεων et Κανόνων distinctio, apud Graecos Ecclesiasticae Historiae Scriptores. Ac Synodalium quidem Gestorum monumenta supersunt pauca etc. Hactenus Iustellus. Vide quae hanc in rem habet Gerh. von Mastrichr. Hist. Iuris Ecclesiastici num. 143.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.